monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 1, 1, 13
Divisio. Divisio controversiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior, ipsi aestimabitis: ego exponam, quae aut veteres invenerunt aut sequentes adstruxerunt. LATRO illas quaestiones fecit: divisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. (an possit) abdicari, sic quaesit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit, quod fecit lege cogente. hoc in has quaestiones divisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat, qui non tantum abdicatus sed etiam ab alio adoptatus est. etiamsi filius erat, an quisquis patrem non alu(er)it puniatur, tamquam aeger, vinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an (in) hoc accipere potuerit. an abdicari debeat, per hoc quaesit: an, etiamsi ille indignus fuit, qui aleretur, hic tamen recte fecerit, qui aluit. deinde, an dignus fuerit, qui aleretur.